- LATERANENSIS Obeliscus
- LATERANENSIS Obeliscusa proxima Lateranensi Basilica Romae, nomen accepit. Autot eius fuit Ramesses, Sothis fil. Rex Aegypti, qui, postquam complures magnificentiâ summâ exstrui curâslet, neque ramen ullus genio eius respondisset; hunc demum et mole et mysteriis reliquis omnibus augustiorem erigi fecit, in cuius fabrica 20. hominum milia desudâsle, Plin. scribit. Quoniam vero periculi plena res erat, eum in sublime erigere, summo in apice proprium fil. alligari iussit, ut vel sic conservandi pueri Regii causâ attentiores redderet Architectos. Erectus autem fuit Thebis, in Templo Solis, cui consecratus perstitit, usque ad A. C. 334. quo Constantius Imp. fil. Constantini Mag. ne quid CPoli. s. Novae Romae maiestatis deessert, in tota Aegypto obeliscos diligenter conquiri iussit. Tum enim repertus Thebis Obeliscus hic, quem solum Cambysis ira, cum impune ceteros per urbem absumerent incendia, quasi molis huius reverentiâ attoniti, indemnem voluit. Hunc itaque loco suo motum devehi Alexandriam iussit Imp. ubi cum aliquandiu inglorius iacuisle, Defuncto interea Constantio: postea huius fil. cognominis inde Roman deferri et in circo Maximo statui curavit. In quo loco mansit inconcussus, donec, graslante Romae maxime furore Gothico, collapsus est: ubi iacuit usque ad Sixti V. Pontif. tempora, qui acceptis indiciis funditus subrutum reperit, repertumque extrahi et in campo Lateranensi, ubi hodie visitur, erigi iussit, vide Georg. de Sepib. in Collegii Rom. S. I. Museo p. 11. et 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.